Benutzer:Porenta: Unterschied zwischen den Versionen
Aus ZUM-Unterrichten
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 15: | Zeile 15: | ||
</div> | </div> | ||
<br /> |
Version vom 17. September 2022, 07:27 Uhr
Salvē viātor!
quid dē mē? magister et linguae Latīnae et linguae Germānae sīve Theodiscae sum, doceō in lyceō nōmine Kurt Huber in Gräfelfing sitō et - ut iam legere potes - linguam Latīnam ita amō ut mihi cordī sit eam quam fluentissimē loquī posse. satis prōvectus sum sed multa etiam mihi discenda. Satius autem est iam paullulum prōfectum esse quam nōndum coepisse. libenter vetera misceō cum novīs, ūtilia cum fēstīvīs, cum sēriīs dicācia. didactica dicāx ut ita dīcam.
Itaque etiam pelliculās faciō et apud Tūtubum (vel Anglicē "Youtube") in canālī "Ōtia mea" dīvulgō et eīs quibus lingua Latīna discenda est et eīs quī suā sponte Latīnae operam dant. Illīs Germānicē, hīs Latīnē loquor.
Cūra, ut valeās!